Hymns

Rorate caeli desuper,
Et nubes pluant justum.

Ne irascaris Domine,
Ne ultra memineris iniquitatis:
Ecce civitas Sancti facta est deserta:
Sion deserta facta est:

Jerusalem desolata est:
Domus sanctificationis tuae
Et gloriae tuae,
Ubi laudaverunt te patres nostri.


Salve mater misericordiae,
Mater Dei, et mater veniae,
Mater spei, et mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae; O Maria!

Salve deus humani generis
Salve Virgo dignior ceteris,
Quae virgines omnes transgrederis,
Et altius sedes in superis, O Maria!

Salve, festa dies, toto venerabilis aevo. 
Qua deus infernum vicit et astra tenet 
(Repeat after each verse)

Ecce renascentis testatur gratia mundi 
Omnia cum domino dona redisse suo.

Namque triumphanti post tristia Tartara Christo 
Undique fronde nemus, gramina flore favent.

Salve, Regina, Mater misericordiae:
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve,
et spes nostra salve. Ad te clamamus,
exsules, filii Hevae.  Ad
te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle. Eia ergo
Advocata nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens; O pia; O dulcis Virgo Maria.
O clemens; O pia; O dulcis Virgo Maria.

Stabat Mater dolorosa
Juxta crucem lacrymosa,
Dum pendebat Filius.

Cujus animam gememtem,
Contristatam et dolentem,
Pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta
Fuit illa benedicta
Mater Unigeniti!

Tantum ergo Sacramentum Veneremur cernui:
Et antiquum documentum Novo cedat ritui:
Præstet fides supplementum Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque Laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque Compar sit laudatio.
Amen.

V/- . Panem de cælis[4] præstitisti eis (in Paschaltide and on Corpus Christi, 'Alleluia' is added).[5]
R/-. Omne delectamentum in se habentem[Wis 16:20] (in Paschaltide and on Corpus Christi, 'Alleluia' is added).

V/-. Oremus: Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue, quæsumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum.
R/-. Amen.

V. Tota pulchra es, Maria.
R. Tota pulchra es, Maria.

V. Et macula originalis non est in te.
R. Et macula originalis non est in te.

V. Tu gloria Ierusalem.
R. Tu laetitia Israel.

V. Tu honorificentia populi nostri.
R. Tu advocata peccatorum.

V. O Maria.
R. O Maria.

V. Virgo prudentissima.
R. Mater clementissima.

V. Ora pro nobis.
R. Intercede pro nobis ad Dominum Iesum Christum.

V. In conceptione tua, Immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem cuius Filium peperisti.

V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus
SANCTA Maria, regina caelorum, mater Domini nostri Iesu Christi, 
et mundi domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, 
domina, clementer oculo pietatis, 
et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: 
ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, 
aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, 
donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, 
in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.

Tu es pastor ovium, princeps Apostolorum,
tibi traditae sunt claves regni coelorum.

Tu es Petrus 
Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. 
Tibi dabo claves regni caelorum. 

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.

Congregavit nos in unum Christi amor.
Exsultemus, et in ipso jucundemur.
Timeamus, et amemus Deum vivum.
Et ex corde diligamus nos sincero.
Ubi caritas et amor, Deus ibi est.

Simul ergo cum in unum congregamur:
Ne nos mente dividamur, caveamus.
Cessent iurgia maligna, cessent lites.
Et in medio nostri sit Christus Deus.
Ubi caritas et amor, Deus ibi est.

Simul quoque cum beatis videamus,
Glorianter vultum tuum, Christe Deus:
Gaudium quod est immensum, atque probum,
Saecula per infinita saeculorum. Amen.

Veni Creator Spiritus, mentes tuorum visita,
imple superna gratia, quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus, altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas, et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere, digitus paternae dexterae,
tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius pacemque dones protinus;
ductore sic te praevio vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem noscamus atque Filium,
te utriusque Spiritum credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito in saeculorum saecula.

Amen.

Virgo Dei Genitrix, quem totus non capit orbis:
In tua se clausit viscera factus homo.

Vera fides Geniti purgavit crimina mundi:
Et tibi virginitas inviolata manet.

Te matrem pietatis, opem te clamitat orbis:
Subvenias famulis, 0 benedicta, tuis.

Gloria magna Patri, compar tibi gloria, Nato:
Spiritui Sancto gloria magna Deo. Amen.

Featured Advertisers

Copyright © 2026 ChurchLeaf. All right reserved.

LegalTerms of UsePrivacy Policy